Not yet a Roman article of faith — Reformed majority still deny universal sufficient grace
Rome: universal sufficient grace is not yet a binding article of faith — some still oppose.
Some Reformed today defend a universal, kind-sufficient grace.
But the commoner Reformed church opinion is against it.
What most Romans affirm for all (conversion and avoiding new sins), most Reformed simply deny.
Latin
XXVIII. Porro ex dictis constat dogma de gratia quadam sufficienti, quae omnibus hominibus detur, in Ecclesia Romana nondum haberi tanquam fidei articulum, qui sine haereseos nota negari non possit, sed licet a plurimis Doctoribus teneatur, esse tamen adhuc nonnullos qui repugnent: Et vicissim non paucos ex Reformatis hodie gratiam quandam universalem, & in suo genere sufficientem tueri, quamvis in contrarium sit communior Ecclesiarum Reformatarum sententia. Adeoque quod plurimi in Schola Romana affirmant omnibus hominibus dari gratiam sufficientem, tum ad conversionem, tum ad nova peccata vitanda, a plurimis Reformatorum simpliciter negatur.