Word-agreement with Rome hides a real split: internal vs external ‘sufficient’
Even Reformed who speak with Romans of universal sufficient grace still dissent in substance.
Romans mean inward/subjective grace — conversion physically and morally possible.
Those Reformed mean only external/objective grace.
With that alone and no inward grace, conversion stays morally impossible.
Latin
XXIX. Illi vero ipsi Doctores reformati, qui, saltem verbis tenus, gratiam quandam universalem atque sufficientem cum plerisque Scholae Romanae Theologis confitentur, reipsa tamen ab ipsis dissentiunt. Quod enim Scholae Romanae Theologi intelligunt de gratia quadam interna atque subjectiva, quae conversionem hominis, non solum Physice, sed etiam moraliter possibilem reddit, id totum Reformati referunt ad gratiam solum externam atque objectivam; qua posita, homini interna gratia destituto, conversio nihilominus moraliter impossibilis manet.