Theological Theses · §679 · Louis Le Blanc de Beaulieu

James’s dead faith — no salvation; not worthy of the name ‘true faith’

James calls this dead faith — no motion or action, like a corpse.

It does not save; it worsens guilt and damnation.

Demons believe God is one and tremble — same sort of faith.

Protestants deny it the name ‘true faith’: true faith alone brings justice and salvation.

Latin

III. Et haec est fides quam Jacobus, epistolae capite secundo, fidem mortuam vocat; quia scilicet, omni motu & actione, non secus ac cadaver quoddam, destituta est. Adeoque nihil prodest ad salutem, sed potius culpam praegravat, & damnationem auget illorum qui in ea haerent. Juxta quod dicit ibidem Jacobus, Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? Quin ejusmodi fidem non veretur eodem loco daemonibus tribuere; Tu credis, inquit, quod Deus unus est, bene facis; & daemones credunt, & contremiscunt. Unde est quod Protestantes illam verae fidei nomine dignam non putant: quia videlicet, eorum judicio, ea sola fides vera meretur appellari quae justitiam & salutem affert illi qui ea praeditus est, quod ejusmodi fidei non competit.

Report a mistake in this passage