Scripture’s praised faith is another — true, saving, justifying
Scripture’s highly praised faith is another thing entirely.
John 3 / Mark 16 / Romans: believe → eternal life, salvation, justice.
Whoever has it is just before God — unlike demon/ungodly assent.
Protestants reserve ‘true, saving, justifying faith’ for this alone.
Latin
IV. Unde colligunt omnino ab hac fide distinguendam esse fidem illam quam Scriptura summis laudibus & elogiis ornat, ad quam nos tam frequenter & vehementer hortatur, cuique justitiam & salutem nostram tribuere solet, tanquam indivulse cum ea cohaerentem. Ut quum apud Joannem dicitur, Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et similiter apud Marcum, Qui crediderit, & baptizatus fuerit, salvus erit. Quibus consonat illud Pauli in Epistola ad Romanos, Finis legis est Christus ad justitiam omni credenti. Unde patet esse quandam fidem, quam quicunque habet coram Deo justus est, & Deo gratus & acceptus ad salutem & vitam aeternam; & quae proinde alia est ab ea fide quae in ipsis impiis & daemonibus reperitur. Ea vero fides piorum & justorum propria a Protestantibus sola digna censetur nomine fidei verae, salvificae, & justificantis. Joan. 3. Marc. 16. Rom. 10.