Theological Theses · §684 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Beza, Ursinus, Paraeus: persuasion and fiducia that the promises are mine

Beza: firm constant persuasion — God’s word true, and the free-reconciliation promises mine.

Ursinus/Paraeus: not only sure assent to all God disclosed.

Also Spirit-kindled trust through the Gospel — rest in God.

Sure that remission, eternal justice, and life are given to me too — freely, for Christ’s merit alone.

Latin

VIII. Beza autem in Annotationibus in caput primum ad Romanos fidem definit esse Firmam illam & constantem animi persuasionem, qua certus est apud se unusquisque fidelium, non modo in genere verum esse verbum Dei, ac proinde promissiones de gratuita per Christum reconciliatione, sed etiam istas ad se proprie pertinere credit. Ursino & Paraeo Fides justificans est non tantum certa notitia, qua firmiter quis assentitur omnibus quae Deus nobis in verbo suo patefecit, sed etiam certa fiducia, a Spiritu Sancto per Evangelium in corde fidelis accensa, qua in Deo acquiescit, certo statuens non solum aliis, sed sibi quoque remissionem peccatorum, aeternam justitiam & vitam donatam esse; idque gratis ex Dei misericordia, propter unius Christi meritum. In Explicationibus Catecheticis, parte secunda, quaestione 21.

Report a mistake in this passage