Theological Theses · §685 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rivetus and Moulin: assent plus particular fiducia — adoption’s inward witness

Rivetus: Spirit-wrought firm assent to revealed things — especially saving promises in Christ.

Fiducia rests in God: remission not only in general but mine; eternal justice and life for Christ’s merit.

Du Moulin (Sedan): firm assent that Gospel promises are true and particularly mine.

Spirit of adoption inwardly witnesses sonship → peace, trust, charity’s works.

Latin

IX. Eadem est quoque descriptio Riveti olim in Academia Leydensi Sacrae Theologiae Professoris celeberrimi: Salvificam, inquit, illam & justificantem fidem dicimus, ex certa revelationis divinae notitia, firmum a Spiritu Sancto per verbum Evangelii animis nostris ingeneratum assensum, omnibus quae nobis Deus in verbo suo patefecit, sed praesertim salutaribus in Christo promissionibus, quo certa fiducia in Deo acquiescens, unusquisque fidelis firmiter statuit, non solum in genere promissam esse credentibus remissionem peccatorum, sed sibi in particulari concessam, aeternamque justitiam, & ex ea vitam, Dei misericordia, propter unius Domini Jesu Christi meritum donatam esse. Similiter Petrus Moulinus, celeberrimus etiam, dum Disputatione viveret, in Academia Sedanensi Professor, idem definit esse Firmum assensum promissionibus Evangelii, quo fidelis non tantum credit eas esse veras, sed etiam ad se particulariter pertinere, spiritu adoptionis testimonium intrinsecus perhibente eum esse filium Dei; unde pax conscientiae, & fiducia, & opera charitatis. Thesibus de Justificatione & Fide justificante, parte 2. Thesi 12.

Report a mistake in this passage