Vermigli, Musculus, Placeus: firm assent that draws fiducia, hope, charity
Vermigli: firm sure assent to God’s words, Spirit-breathed unto salvation.
‘Firm’ means efficacy that pulls fiducia, hope, charity, and good works along (as this life allows).
Musculus: constant heart-assent to what the word narrates or promises.
Placeus (Saumur): tenacious efficacious persuasion — especially remission and eternal-life promises in Christ.
Latin
XIII. Apud Petrum Martyrem fides definitur, Firmus certusque animi assensus verbis Dei, a spiritu divino afflatus ad salutem credentium. Postea vero exponit quid per assensum firmum intelligat, nempe, Illum qui tantarum sit virium & efficaciae, ut secum trahat affectum fiduciae, spei, charitatis, & omnia tandem bona opera, ut praesentis vitae infirmitas patitur. Locor. commun. Classe 3. cap. 4. num. 5. Musculus similiter fidem definit, Constantem assensum cordis ad ea quae vel narrantur, vel promittuntur verbo. Loco de Fide, Sectione 1. Et eodem redit definitio fidei quae legitur apud Josuam Placeum, Professorem Salmuriensem doctissimum & acutissimum, cui Fides est Tenax & efficax persuasio veritatis eorum quae verbo Dei nobis revelata sunt, speciatim vero promissionum remissionis peccatorum & vitae aeternae nobis per Christum factae. Thesibus de Justificatione Thesi 36.