Zanchi's broad and narrow definitions of justifying faith
Zanchi’s broad definition: God-given virtue persuading us the whole preached Word is God’s — law and Gospel.
He splits that into living (love-efficacious) and dead.
Living = justifying; so justifying faith = Word-assent efficacious through love.
Narrower later: firm undoubted assent to promises of remission, justice, eternal life in Christ — Spirit-excited fiducia.
Latin
XIV. Similiter fides Zanchio definitur, Virtus a Deo nobis donata, qua quicquid propositum olim fuit nomine Dei a Prophetis & Apostolis, nunc autem nobis ex ipsorum scriptis praedicatur, persuasi sumus esse Verbum Dei, illudque totum, tam legem, quam Evangelium ut certum Dei verbum credimus ac profitemur. Tom. 4. lib. 1. cap. 12. de Fide, Thesi prima. Sed haec definitio fidei ipsi generica est. Nam postea Thesi secunda fidem sic definitam dividit in vivam & mortuam. Vivam, quae per dilectionem efficax est, & profert opera pietatis. Mortuam, quae hac efficacitate destituta est. Cum autem fides viva, & fides justificans sint reapse unum & idem, quandoquidem omnis fides justificans viva est, & vicissim omnis fides viva est justificans, inde videtur facile confici posse, ex doctrina Zanchii, vera definitio fidei justificantis. Nempe, si dicamus illam esse qua totum Dei Verbum, tam legem quam Evangelium, ut certum Dei verbum credimus ac profitemur, eo assensu qui sit per dilectionem efficax. Sed tamen in eodem & libro & capite, fidem justificantem aliter artius definit. Fides enim justificans ipsi est, Firmus & indubitatus assensus in promissiones Dei de remissione peccatorum, & justitia accipienda, aeternaque vita consequenda a Deo, per & propter filium Jesum Christum, ex afflatu Spiritus Sancti in nobis excitatus. Titulo De Fiducia, in Explicatione primae Theseos.