Justifying faith includes historical virtue — as rational soul includes lower life
Justifying faith differs from historical yet includes all its virtue — perfect vs imperfect; higher degree.
Analogy: rational soul to sensitive/vegetative — embraces lower powers and adds reason.
It also believes all God teaches (as historical faith does).
Above that: brighter theoretical light, deeper practical penetration, sharper sense, firmer assent; refers revelation to life and applies it personally.
Latin
XIX. Hinc quoque liquet, ex Reformatorum mente, fidem justificantem ita diversam esse a fide historica, ut omnem ejus virtutem includat; atque sic ab ea distingui, ut perfectum ab imperfecto, sive ea distinctione qua gradus superior ab inferiori differt. Etenim fides justificans ad fidem mortuam atque historicam se habet quemadmodum anima rationalis ad sensitivam & vegetativam, quarum vim & facultates, vitam, sensum, & motum eminenter complectitur, & gradum rationis addit. Nam sic quoque fides justificans facit ut omnia credamus quae verbo Dei docentur, quod praestat fides historica. Sed supra illam habet, quod mentem Theoreticam luculentius irradiat, practicam vero potenter afficit & alte penetrat; & acriorem veritatis sensum, assensumque firmiorem animis nostris ingignit, quam fides ista iners & otiosa. Tum etiam quaecunque ex verbo Dei hausit, ad actionem refert, vitamque instituendam, & credenti cuique sigillatim certa quadam ratione applicat.