Object of saving faith: all revealed things — principally the Gospel promises
Next: object, parts, and acts of justifying faith.
Object commonly: all God revealed in His word — faith refuses none when proposed.
Proper and principal object: Gospel promises.
Mercy and grace through Christ offered to all who truly believe and repent.
Latin
XX. Sed ut planius & manifestius fiat quid Reformati sentiant de fidei justificantis natura atque essentia, paucis exponenda sunt ea quae docent de ejus objecto, partibus, & actibus. Primum ergo quod spectat fidei salvificae & justificantis objectum, ad illud communiter pertinere affirmant omnia illa quae Deus in verbo suo revelavit. Nec enim quicquam eorum fides illa non suscipit, quum ipsi proponuntur, sed tamen proprium ejus & praecipuum objectum esse censent Evangelii promissiones, quibus misericordia & gratia Dei per Christum offertur omnibus vere credentibus & resipiscentibus.