Promises as object not only in general — but applied to me by sure fiducia
Reformed warn: Gospel promises are object not only as generally true.
Also as pertaining to this and that person one by one — apprehended and applied by faith.
Rivetus: knowing that Christ suffered is not enough; nor assent that He suffered for all.
Need sure fiducia: remission given to me privately for Christ’s merit; received into grace; applied fiducially to myself.
Latin
XXIII. Caeterum hic sedulo monent Theologi Reformati promissiones Evangelicas objectum esse fidei justificantis, non simpliciter, quatenus earum veritas in genere consideratur, exempli causa, morte & passione Christi salutem & peccatorum remissionem partam esse omnibus qui in Christum credunt & resipiscunt; sed etiam quatenus considerantur ut ad hunc & illum sigillatim spectantes, & ab eo per fidem apprehendendae, & ipsi applicandae. Non enim sufficit, inquit Andreas Rivetus, loco modo citato, si quis rei gestae historiam, nempe quod Christus passus est, norit; nec etiam si quis assentiatur & credat, Christum esse passum pro peccatis omnium hominum: Sed insuper requiritur, ut accedat fiducia certa, qua firmissime peccator credat, non solum aliis credentibus, sed sibi quoque privatim remissionem peccatorum propter Christi meritum donatam esse, & propter ejusdem satisfactionem in gratiam se esse receptum, idque sibi fiducialiter applicet.