Theological Theses · §698 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Maresius and Alting: adequate object the whole Word — proper object Christ/Gospel

Maresius: adequate object = God’s Word; proper/special/proximate = doctrine of Christ and remission in His blood (XI.36).

Alting: generally/adequately = whole Word; specifically/properly = Gospel / Christ the Redeemer in Gospel and Sacraments.

The rest of the Theologians agree — no need to pile more citations.

Latin

XXII. Similiter Maresius in Systemate docet fidei justificantis objectum adaequatum esse Dei Verbum; objectum autem proprium speciale & proximum esse doctrinam de Jesu Christo, & promissionem remissionis peccatorum in ipsius sanguine. Loco undecimo, Thesi 36. Et eodem plane modo Henricus Altingius dicit objectum fidei generatim & adaequate consideratum esse totum Verbum Dei, & quicquid in eo continetur; sed specificè & proprie consideratum objectum esse Evangelium, sive Christum Redemptorem, prout in Evangelio & Sacramentis offertur. Locor. communium parte 1. pag. 218, & 219. Quibus reliqui omnes Theologi consentiunt, nec opus est plurium testimonia congerere.

Report a mistake in this passage