XXVII. Quod attinet ad fidei actus, Reformati plurimi tres fidei justificantis actus, sive partes distinguere solent. Primus est notitia qua verbum Dei, saltem secundum ea quae sunt ad salutem scitu necessaria, cognoscimus & intelligimus. Secundus est assensus quem praebemus omnibus illis quae verbo Dei revelata sunt. Tertius est fiducia qua credens generale promissionis verbum specialiter sibi applicat. Haec est doctrina Ursini & Paraei in Explicationibus Catecheticis, quaestione 21. Wendelini Christianae Theologiae lib. 2. cap. 24. Thesi 14, & 15. Tileni disputatione de fide justificante, Thesi 20. & Trelcatii quoque, loco supra citato.