Theological Theses · §704 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Musculus: believe about God, believe God, believe in God

Musculus: three degrees/parts — explained differently.

1. Believe certain things about God, Christ, and the Spirit.

2. Believe God — credit His word as infallible Word of God.

3. Believe in God — direct all hope to Him; depend with firm trust on His goodness.

Latin

XXVIII. Musculus similiter fidei tres gradus sive partes assignat. Sed illas aliter explicat. Prima pars fidei ipsi est qua quaedam de Deo credimus: Veluti, quod sit Deus, quod sit unicus, omnipotens coeli & terrae creator, &c. Quod Christus sit Dei filius unigenitus, verus Deus, & verus homo, Redemptor & Mediator noster, &c. Et quod Spiritus Sanctus sit divinitate Patri & Filio aequalis, mentium illuminator, paracletus, doctor, consolator, &c. Secunda fidei pars est qua credimus Deo, hoc est, verbo ejus fidem adhibemus, tanquam Dei Verbo, de cujus veritate prorsus infallibili impium sit dubitare. Tertia fidei pars est qua credimus in Deum. Credere autem in Deum dicit esse spem omnem in Deum dirigere, firmaque fiducia ab illius bonitate pendere. In locis communibus Sacrae Theologiae, loco communi de Fide.

Report a mistake in this passage