Theological Theses · §705 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Bucanus: knowledge of Christ, double judgment, heart’s apprehension

Bucanus: three constituting parts — with a distinctive twist.

1. Knowledge of crucified Christ and His benefits.

2. Consent / double judgment: general approval of Word-truth about Christ; special self-adjudgment that Gospel promises are mine.

3. Heart’s apprehension — will embraces what the mind judged true, holy, good, saving, and peculiarly ours.

Latin

XXIX. Bucanus quoque docet tres esse partes fidem constituentes; sed in earum expositione habet etiam aliquid singulare. Prima pars fidei illi est notitia Christi crucifixi, & beneficiorum ejus. Secunda, consensus, seu judicium duplex; unum generale, approbans tanquam verum quod in verbo Dei de Christo, ejusque beneficiis docetur: alterum speciale, quo sibi credens adjudicat res illas bonas & salutares, quae offeruntur in verbo, hoc est, universales Evangelii promissiones ad se pertinere judicat; ac denique tertia pars est cordis apprehensio, qua fit ut corde & voluntate, tanquam manu apprehendamus, & ambabus ulnis amplectamur, id quod mens nostra, non verum modo, sed etiam sanctum, bonum, & salutare, & ad nos quoque peculiariter pertinere judicavit. Loco 29. quaestione 6.

Report a mistake in this passage