Theological Theses · §723 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Ames: believe-into-God fiducia — general assent causes it; special remitted-assent is its effect

Ames: primary essential act = believe-into-God fiducia (choose/lean on the sufficient means).

Not bare persuasion of a future good.

general acceptance of the Word ≠ saving faith (can be lifeless).

Special ‘God is my God in Christ’ flows from faith — not faith’s first act.

General assent → causes fiducia; special remitted-possession assent ← effect of fiducia.

Particular intellectual assurance can be absent while true faith lies latent.

Latin

XLVII. Sed illam proculdubio postea quoque didicerat ex Guil. Amesio, qui eodem plane modo Philosophatur de fiducia illa, quae est, juxta ipsum, fidei actus primarius atque essentialis. Fides ista, inquit, qua credimus non tantum Deum aut Deo, sed in Deum, est vera ac propria fiducia; non qua hac voce notatur certa & absoluta persuasio de bono futuro, sed qua significat electionem & apprehensionem sufficientis ac idonei medii, ac in quo persuasio & exspectatio talis fundatur. Quo sensu dicuntur homines fiduciam habere in sapientia, potentia, amicis, & opibus suis. In Medulla Theologiae, lib. 1. cap. 3. num. 13. Et postea numero 15. addit, Credere igitur in Deum, est credendo adhaerere Deo, inniti Deo, acquiescere in Deo, tanquam in vita ac salute nostra omnisufficiente. Unde concludit assensum generalem quem Dei verbo adhibemus non esse fidem salvificam, quia potest esse sine ulla vita: assensum vero specialem, quo statuimus Deum esse Deum nostrum in Christo, non esse actum primum fidei, sed actum ex fide emanantem. Nulla enim, inquit, est major in te quam in alio certitudo hujus veritatis, nec verior ejus apprehensio, antequam te ad Deum fide singulariter applicaveris. In fine tamen capitis subjungit, assensum illum solidum, qui adhibetur promissionibus Evangelii, fidem & fiduciam dici, quia nomen illud quodammodo meretur, sive consideretur ut est assensus generalis, quo firmiter credit aliquis veras esse gratiae promissiones factas credentibus & resipiscentibus: seu consideretur, ut est assensus specialis, quo credit aliquis se divinae gratiae jam esse participem; idque qua est assensus generalis parit fidem proprie dictam Amesio, id est, fiduciam, qua aliquis Deo adhaeret, & ei innititur: quatenus vero est assensus specialis apprehendens gratiae jam factae possessionem actualem, ex jam dicta fiducia fluit & enascitur. Adeoque, ex illius mente, assensus generalis est causa fiduciae, in qua proprie dicta fides consistit, assensus vero specialis est illius fidei effectus. Uterque tamen assensus improprie potest appellari fides secundum illum tropum, quo causae nomen effectui, & effectui quandoque nomen causae tribuimus. Assensus autem, inquit, ille solidus Evangelii promissionibus adhibitus dicitur fides & fiducia; partim quia parit fidem qua est assensus generalis; partim quia fluit ex illa fiducia, qua est assensus specialis & solidus apprehendens gratiae jam factae possessionem actualem. Sic enim nititur fiducia cordis, tanquam medio, vel argumento, cujus vi sola, conclusio talis potest inferri. Docet etiam experientia, particularem istam certiorationem intellectus in quibusdam deesse ad tempus, qui tamen fidem veram in cordibus suis habent interim latentem.

Report a mistake in this passage