Wittich: fiducia as rest in God is of the essence — remitted-certainty may be lacking
‘Fiducia’ is used in several senses — apparent verbal disputes often hide real agreement (or reverse).
Wittich’s essential fiducia = heart’s rest in God as salvation’s author.
Rest in Christ as sufficient Savior for those who flee = of faith’s essence.
Persuasion of remitted sins (past/future) can be lacking — such believers are weak.
Learned from Widmar (Maresius’s colleague).
Latin
XLVI. Sed hic observandum est fiduciam apud Doctores Reformatos pluribus modis sumi, adeoque plures eorum, qui hac in parte diverse loquuntur, idem reapse inter se sentire: alios vero qui videntur eodem modo loqui, revera tamen quoad sensum inter se discrepare. Et Christophorus Wittichius quidem jam saepe memoratus, qui fiduciam ponit inter actus fidei essentiales, per fiduciam illam intelligit acquiescentiam cordis in Deo, ut authore & fonte salutis. Quod ut clarius reddat, dicit distinguendos esse diversos fiduciae actus. Et quatenus, inquit, per fiduciam intelligitur acquiescentia in Christo & Deo, tanquam unico fonte & authore salutis, tanquam sufficienti servatore omnibus ad se confugientibus, dico omnino ad fidei essentiam pertinere. Sed si per fiduciam intelligatur persuasio de remissione peccatorum, sive in praeterito, sive in futuro, dico posse esse fidem quae ea destituatur; sed praeterea addo, istos fideles esse infirmos. Et subjungit se hanc distinctionem primum didicisse olim ex Reverendo Widmario, celeberrimi Maresii collega. In Theologia pacifica, cap. 11. num. 139.