Theological Theses · §725 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Ames: proper object of justifying fiducia is Christ — not the proposition ‘my sins are remitted’

Ames: the fiducia that leans on Christ is faith’s proper formal justifying act.

Its proper object = Christ / God’s mercy in Christ — not a proposition or axiom.

Not ‘my sins are remitted through Christ’ as the immediate object.

After justification, another act may reach that proposition’s certainty.

Explains why some speak as if that remitted-proposition were faith’s proper object.

Latin

XLIX. Ac cum fiducia illa qua Christo innitimur & ei adhaeremus, sit juxta Amesium, proprius & formalis fidei actus, qua justificans est, non debuit idem vir doctus mirari quod Amesius, eodem in loco dicat, proprium objectum fidei justificantis, qua talis, esse illud in quo fides acquiescit ad justificationem consequendam, nempe Christum, vel Dei misericordiam in Christo; non propositionem, vel axioma: & eo nomine Amesium exagitare, tanquam hominem absurdum, & nescientem quid dicat. Clarus est enim Amesii sensus: videlicet, ejus fiduciae qua Christo innitimur, & cui Amesius tribuit justificationem, tanquam actui proprio fidei, qua justificans est, immediatum & proprium objectum esse Christum ipsum, non vero hanc propositionem, mihi sunt per Christum remissa peccata: licet fides justificans, peracta justificatione, per alium actum attingat veritatem & certitudinem ejusdem propositionis. Quae ratio est, ut notat ibidem Amesius, cur nonnulli Theologi sic loquuntur, quasi ista propositio, mihi sunt per Christum remissa peccata, esset proprium objectum fidei justificantis.

Report a mistake in this passage