Theological Theses · §726 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Davenant: lean-on-Mediator fiducia justifies — felt assurance is its daughter

Davenant (Salisbury, Dort): ‘fiducia’ names two things.

1. Lean-on/embrace-Christ act — justification always follows, with or without felt remission at once.

2. Full vivid sense of obtained remission/favor — daughter of justifying faith, after exercises.

Proper formal act: apprehend the promise and fiducially rest on the Mediator.

Not bare notitia, general assent, or mere conditional promise-grasp — those prepare; lean-on-Mediator is the last accompanying act.

Latin

L. Sed haec de Amesio satis. Ad cujus sententiam accedit Davenantius Episcopus Sarisburiensis, qui Dordracenae Synodi pars fuit. Nam, inquit, fiducia vocabulum duo designat. Ipsum actum innitendi & adhaerendi Jesu Christo, quo quasi ambabus ulnis Christum amplectimur, & per eum actum veniam, gratiam, & gloriam conamur obtinere a Deo Patre: atque hunc putamus esse illum actum, ad quem semper sequitur justificatio, id est, absolutio a peccatis, & acceptatio in gratiam favoremque divinum; sive peccator ab ipso primo momento, animo concipiat obtentam remissionem, sive non. Solet etiam aliquando fiducia denotare consequens effectum fidei justificantis, nempe plenam persuasionem, & quasi vividum sensum remissionis impetratae, & obtenti favoris divini. Fatemur hanc fiduciam non esse fidem justificantem, sed fidei justificantis filiam; quam anima justificata, nonnisi post multa fidei & sanctitatis exercitia solet eniti. Concludimus ergo fiduciam illam in Mediatorem a Deo constitutum, nobisque in Evangelio propositum, esse illum actum cui Deus remissionem peccatorum, sive justificationem peccatoris dignatur indulgere. In libro cui titulus est, Determinationes quarundam quaestionum Theologicarum, quaest. 37. Et in quaestionis ejusdem principio docet proprium & formalem actum fidei quae justificat esse illum quo peccator promissionem salutis in Christo omni credenti factam apprehendit, & in hunc Mediatorem toto corde pro eadem obtinenda fiducialiter recumbit: Atque ut rem magis illustraret, ostendit fidei actum, quem semper & immediate sequitur justificatio, non esse nudam notitiam verbi divini: nec assensum generalem, quo agnoscimus & admittimus pro veritate divinitus revelata quicquid traditum est in Scripturis: nec etiam gratuitarum promissionum apprehensionem conditionalem: illis quidem actibus, qui communes sunt resipiscentibus & impoenitentibus, homines parari ad justificationem recipiendam: Sed descriptam fiduciam, perquam peccator in oblatum sibi Mediatorem recumbit, & illi innititur, ac divinae misericordiae se justificandum subjicit, esse ultimum illum actum cujus praesentiam ipsa justificatio concomitatur.

Report a mistake in this passage