Theological Theses · §728 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Mestrezat and Perkins: the trust that flees to mercy justifies

Mestrezat: justifying faith = penitent’s refuge to God’s mercy in Christ.

Perkins’s fourth degree (access to the throne, apprehend Christ) = fiducia of refuge — justification follows at once.

Fifth/special Spirit-persuasion applying promises = fiducia of sense — follows justification; perfection, not essence.

Latin

LII. Atque haec quoque fuit proculdubio sententia viri celeberrimi Joannis Mestrezatii, qui ut supra observavimus, fidem justificantem definit variis in locis, Perfugium peccatoris poenitentis ad Dei misericordiam in Christo. Nec etiam alia mens fuit Guil. Perkinsii, ut videre est ex iis quae docet de ortu & gradibus fidei justificantis. Postquam enim quatuor gradus, sive motus cordis in fide observavit, quorum primus est notitia Evangelii, & assensus illi praebitus per Spiritus Sancti illuminationem. Secundus spes veniae, qua peccator, etsi nondum sentit remissum esse peccatum, remissibile tamen esse credit. Tertius, esuries & vehemens expetitio gratiae, quae est oblata in Christo Jesu. Quartus, accessus ad thronum gratiae, ut apprehenso ibidem Christo, inveniamus misericordiam apud Deum, subjungit hunc gradum sequi immediate remissionem peccatorum coram Deo, quae est ipsa nostra justificatio. Et tandem succedere quintum & summum fidei gradum, qui est specialis persuasio cordi a Spiritu Sancto impressa, qua promissiones Evangelicas quisque sibi speciatim applicat. Nam accessus ille ad thronum gratiae, ut apprehenso ibidem Christo, inveniamus misericordiam apud Deum, est illa ipsa fiducia perfugii, quae a nobis modo descripta est, quam immediate, juxta authorem illum, sequitur justificatio. Specialis autem persuasio, qua promissiones Evangelicas quisque sibi speciatim applicat, non aliud est quam quae dicitur fiducia sensus, quae ex mente Perkinsii, justificationem jam factam consequitur, ac proinde non est illius organum, nec ad intimam fidei essentiam, sine qua fides, nequidem ad momentum constare potest; sed solum ad fidei perfectionem pertinet; ut supra quoque vidimus Perkinsium docentem.

Report a mistake in this passage