Theological Theses · §729 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Walaeus: justifying fiducia is a will-act receiving Christ — not intellect’s remitted-assent

Walaeus faces the objection: if faith = trust of remitted sins, justification can’t be faith’s effect.

Answer: first justifying act is receiving Christ with His merit unto coming remission — not believing sins already remitted.

Will’s fiducia from general Gospel assent — precedes special remitted-assent.

Proper object = Christ and His merit, not the remitted-proposition.

Agrees with Ames.

Latin

LIII. Et eodem etiam redire videntur quae docet Antonius Walaeus in locis communibus, titulo De nostri Justificatione coram Deo. Postquam enim sibi proposuit illam objectionem, qua videtur probari fidem non esse fiduciam: Si fides est fiducia remissionis peccatorum, tum per fidem non possemus justificari, quia justificatio est effectus fidei: effectum autem fidei non potest esse ejus primum objectum, cum omne objectum actum potentiae, a qua apprehenditur, antecedat. Respondet, negando Actum primum fidei quo justificamur, esse actum illum quo creditur remissio peccatorum, sed quo recipitur Christus cum merito ejus in remissionem peccatorum, non praeteritam, sed sequentem; Atque istud non tam per assensum particularem, quam per fiduciam illam voluntatis a generali assensu sequitur. Non possumus enim, inquit, assentiri rei nisi verae. Atqui quum nondum apprehendimus Christum per fidem, nondum est verum nobis esse remissa peccata, sed si verum ipsum credimus. Unde patet juxta Walaeum fiduciam qua justificamur esse actum voluntatis, non intellectus, eamque nasci ex assensu generali quem promissionibus Evangelii adhibemus, & praecedere assensum specialem quo certi sumus de remissione peccatorum nostrorum, quae proprium & directum ejus objectum non est, sed Christus cum merito ejus. Quae plane consonant cum supra exposita Amesii sententia.

Report a mistake in this passage