Theological Theses · §731 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Wendelin: fiducia as persuasion we are counted just — required beyond general assent

Other Reformed: proper specific act = persuasion I am accepted and given life for Christ’s merit.

Wendelin: fiducia = third/principal part — apply general Gospel promises; persuaded we are reputed just and heirs.

Respect of this fiducia: faith called saving/justifying.

God justifies none who do not trust in Christ and firmly believe sins remitted for His merit.

Notitia or general assent alone does not suffice.

Latin

LV. Alii tamen Scholae Reformatae Theologi aliter explicant fiduciam istam, quam dicunt esse proprium & specificum actum fidei justificantis: nempe docent eam esse persuasionem qua fideles singuli certo apud se statuunt, se propter Christi meritum Deo gratos & acceptos esse, sibiique donatam esse salutem & vitam aeternam. Sic Wendelinus explicat fiduciam quam fidei tribuit. Fiducia, inquit, est tertia & principalis pars fidei justificantis, qua generales Evangelii promissiones nobis applicamus, & nos propter Christi meritum justos a Deo reputari, aeternaeque vitae haeredes fore, plane persuasum habemus. Lib. 1. cap. 24. Thesi 15. Et in Explicatione addit, Respectu fiduciae hujus fides appellatur salvifica & justificans. Neminem enim justificat Deus, nisi qui fiduciam in Christo collocat, & propter ejus meritum sibi peccata remitti firmiter credit. Itaque ad salutem non sufficit notitia mysteriorum divinorum, vel assensus etiam generalis; sed necessario requiritur quoque fiducia.

Report a mistake in this passage