English Confession: receive and rest in Christ — assurance of grace is not faith’s essence
English Confession 1647: chief acts = accept/receive Christ; rest/rely on Him alone for justification, sanctification, life (14.2).
Separates saving faith from certainty of being in grace (ch. 18).
True believers may long lack that certainty — so sense-fiducia is not faith’s formal essence.
Essence: lean-on/rest-in-Christ fiducia unto mercy.
Latin
LIV. Nec alia quoque potuit esse mens eorum qui Confessionem Anglicanam conscripserunt Anno 1647. Etenim praecipuos fidei salutaris actus dicunt esse acceptare & recipere Christum, & in eo solo acquiescere, sive illi soli inniti, ad justificationem, sanctificationem, & vitam aeternam, cap. 14. num. 2. Et praeterea distinguunt fidem salutarem a certitudine quod aliquis sit in Dei gratia, de qua separatim agunt cap. 18. Ubi ut supra notavimus, dicunt illam certitudinem non ita esse de fidei essentia, quin vere fidelis possit ea diu carere. Unde manifestum est, secundum eorum doctrinam, fiduciam illam sensus, quae est haec ipsa certitudo, non esse formalem & proprium actum qui essentiam fidei constituit, quandoquidem fides sine illo, saltem ad tempus subsistere potest: sed fiduciam aliam per quam Christo innitimur, & in eo acquiescimus, ut misericordiam a Deo consequamur.