Theological Theses · §742 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Paraeus: special-mercy fiducia — before, in, and after justification

Paraeus: faith in special mercy in the repenting sinner precedes justification by nature-order — as in the Publican who first cries for mercy, trusting pardon will come.

It accompanies the justifying act (sins are remitted to me now) and follows it (sins have been remitted — he goes home justified).

Special object: Gospel promise in future, present, and past tenses to me/you/him believing in the Son.

Before the act (by nature, not time): will be remitted; in the act: are remitted; after: have been remitted.

Latin

LXVI. Simile quoque apud Paraeum videre est. Fiducia, inquit, specialis misericordiae in peccatore resipiscente naturae ordine praecedit justificationem: ut videri est in Publicano, qui prius ex fide implorat misericordiam, propitius esto mihi peccatori, hoc est, confidit se accepturum veniam peccatorum: concomitatur in actu enim justificationis confidit sibi remitti peccata: tandem & sequitur; justificatus enim eadem fiducia sibi esse remissa peccata descendit in domum suam. Unde postea colligit objectum speciale fidei justificantis esse promissionem Evangelii de futuro, & praesenti, & praeterito, cuivis, mihi, tibi, illi, credenti in Filium, per Filium in sanguinem ejus remittentur, remittuntur, remissa sunt peccata. Et tandem concludit his verbis, Et sic ante justificationis actum, ante dico natura, non tempore, fides vel fiducia nostra, pro objecto habet propositionem hanc de futuro, mihi credenti remittentur peccata; in ipso actu justificationis hanc de praesenti, mihi remittuntur peccata; post actum justificationis hanc de praeterito, mihi remissa sunt peccata. In l. 1. Bel. de Justif. c. 10. Responsione ad secundam rationem.

Report a mistake in this passage