Theological Theses · §748 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Molinaeus: fiducia is faith’s inseparable fruit — hope, security, quiet joy

Du Moulin sets fiducia apart from that persuasion: fiducia rises from it as justifying faith’s perpetual companion — not faith itself, but faith’s effect, without which faith is not true.

Fiducia = firm hope, constancy, security, tranquillity against terror and trembling.

In his words: terrors shaken off, will quieted in peace, joy poured out, the believer calling on God with familiar liberty.

Faith is one thing, fiducia another — its inseparable fruit: once the mind firmly assents that Gospel promises are for me, that quiet joy follows by the Spirit of adoption.

Latin

LXXII. Caeterum ab ea persuasione distinguit fiduciam, quae ex illa oritur, & quam vult esse fidei justificantis perpetuam comitem, nec fidem ipsam, sed fidei effectum, sine quo non est vera fides. Per fiduciam enim intelligit spem firmam, & animi quandam constantiam, securitatem, & tranquillitatem; oppositam terrori & trepidationi, per quam, ut verbis ejus utar, terrores excutiuntur, & voluntas placida pace componitur, & laetitia perfunditur, & fidelis Deum familiariter & multa cum libertate compellat. Censeo, inquit, aliud esse fidem, aliud fiduciam. Hanc esse illius fructum & effectum inseparabilem. Nam simulac mens firmo assensu credidit promissiones Evangelii ad se pertinere, illico terrores excutiuntur, & voluntas placida pace componitur, & laetitia perfunditur; per quam fit ut animus plenus fiducia, docente Spiritu adoptionis, Deum familiariter, multaque cum libertate compellat. De Justit. & Fide justific. parte 2. Thesi 19.

Report a mistake in this passage