Living faith applies the whole Word practically — not Gospel promises only
Some: the application that marks living saving faith vs historical/dead is not limited to Gospel promises — though those are its chief object.
True faith applies grace-promises and the rest of God’s Word, in its own way
Practically: refer everything in the Word to one’s own action and use.
Promises → judge highest good and blessedness there; redemption mysteries → seek consolation and conscience-peace; precepts → resolve to live by them.
Latin
LXXVIII. Denique sunt qui existimant applicationem istam, per quam viva & salvifica fides ab historica & mortua distinguitur, restringendam non esse ad promissiones Evangelii, quanquam illae sint potissimum & praecipuum illius objectum; sed fideles per veram illam fidem qua salvantur & justificantur, non solum sibi applicare promissiones gratiae, sed & caetera quae continet Dei verbum; quodque, scilicet, suo modo. Istam vero applicationem in eo consistere, quod vere fidelis omnia quae verbo Dei continentur practice considerat, & ad actionem atque usum suum peculiarem refert. Ita credit, verbi causa, Evangelii promissionibus de remissione peccatorum, de felicitate & gloria aeterna, ut in istis summum suum bonum & beatitudinem, ad quam ipsi sit totis viribus aspirandum, sitam esse firmiter & efficaciter judicet: Ita fidem adhibet Redemptionis nostrae mysteriis, ut in iis consolationem, & pacem conscientiae sibi quaerendam plane existimet: denique sic divina praecepta considerat, ut secundum ista sibi vitam esse exigendam certo apud se constituat, & constanter proponat.