Theological Theses · §767 · Louis Le Blanc de Beaulieu

“Proprie” means chiefly, not uniquely — covenant faith embraces mysteries too (Rom. 10)

“Proprie” here = chiefly/principally, not uniquely — justifying faith is not only about promises.

Faith saves as condition of the gracious covenant (living faith working through love), not as perfect law-keeping.

Moses: do and live; Gospel: believe and be saved — and that faith also covers precepts and dogmas (e.g. The Resurrection).

Rom. 10: heart-belief and mouth-confession — so justifying faith includes assent to Gospel mysteries, not grace-promise alone (though that remains chief).

Latin

XCI. Quum vero fides quatenus justificat & salvat, dicitur circa promissiones Evangelii proprie versari, ibi proprie idem significare debet, quod praecipue atque potissimum, non vero idem quod unice. Nec enim fides, quatenus salvat atque justificat, circa promissiones illas unice versatur. Nam fides nos salvare & justificare dicitur, quatenus est conditio foederis gratuiti, quo Deus non amplius a nobis praecise exigit, sub poena aeternae mortis & maledictionis, omnibus suis numeris perfectam & absolutam legis observationem, quod postulabat foedus legale sive operum; sed fidem vivam, & quae per dilectionem operetur. Cum enim lex Mosis diceret, fac & vives, Evangelium dicit, crede & servaberis. Fides autem illa quam postulat Evangelium, ut conditionem sub qua salutem nobis offert, non respicit solas Evangelii promissiones, sed etiam ejus praecepta & dogmata; quale est illud de Resurrectione Jesu Christi Domini nostri, ut manifestum est ex istis Pauli verbis, Quod si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, & in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem, Rom. 10. Adeoque fides illa, sub cujus conditione, Deus nos propter Christum a peccatis absolvit, & tanquam justos habet, non est ille solus mentis & voluntatis actus quo promissiones gratiae amplectimur, sed etiam ille quo mysteriis Evangelicis, ut veris assentimur. Et idcirco non probamus eos qui videntur objectum fidei qua justificans est, ad promissionem gratiae restringere; licet haec promissio sit praecipuum illius objectum.

Report a mistake in this passage