Love: not formal when faith is precise; essential when faith means faith working through love
Is love a formal essential act of faith? Chamier, Wendelin, Wittich, Cocceius say yes; others no.
Le Blanc distinguishes: take faith precisely (apart from hope and charity) → love belongs to charity, not as faith’s formal act.
Take faith as the aggregate “faith working through love” (how most Reformed take it here) → intellect and will together; sincere love of God and Christ is essential — living faith cannot be conceived without it.
Latin
XCV. Similiter dubitatur, An amor sit actus fidei formalis & essentialis? Affirmant viri doctissimi Chamierus, Wendelinus, Wittichius & Cocceius; alii vero negant. Quantum ad me attinet, puto hic esse aliqua distinctione opus. Fides enim potest duplici modo sumi. Primo praecise, secundum id quod habet a spe, charitate, ac reliquis Christianis virtutibus distinctum. Hoc sensu amor non est fidei actus formalis; sed ad aliam virtutem, nempe charitatem pertinet. Secundo fides sumitur, pro aggregato quodam plurium actuum sive habituum, qui comprehenduntur sub nomine fidei per charitatem operantis. Et ita, plerique Reformati notant se fidem sumere in hac quaestione, nempe, non pro uno actu vel habitu simplici, sed pro complexu plurium actuum vel habituum. Unde est quod illam locant non in solo intellectu, sed etiam in voluntate, quia complectitur actus, tum ab intellectu, tum a voluntate elicitos, & habitus facultatem utramque informantes. Ut videre est apud Chamierum, Wendelinum, Paraeum, & alios, ubi de subjecto fidei disputant. Ad fidem autem prout comprehendit omnes actus, quos complecti solemus sub nomine fidei per charitatem operantis, proculdubio pertinet, tanquam actus ei essentialis, amor Dei Christique sincerus, sine quo fides viva & per dilectionem operans concipi non potest.