Four senses of fiducia — rest in God, grace-persuasion, fortitude, conscience-quiet
Reformed speak variously of fiducia: some call it faith’s primary proper act; others only faith’s offspring/effect — and the name itself shifts.
Four acceptations Le Blanc repeats: (1) reclining on God as salvation’s fountain; (2) firm persuasion of obtained grace, pardon, and reconciliation; (3) spiritual fortitude against life’s evils; (4) conscience-quiet / spiritual security against servile fear.
Latin
XCVI. Praecipue vero Scholae Reformatae Theologi de fiducia varie loquuntur: dum quidam dicunt, ut supra visum est, fiduciam esse partem fidei primariam, & proprium illius actum, alii vero istud negant, & docent fiduciam esse quidem fidei prolem atque effectum, sed non tamen actum ejus proprie dictum: ac praeterea fiduciae nomine, alii quidem istud, alii vero aliud intelligunt. Qua de re ut mentem nostram aperiamus, repetendae sunt variae fiduciae acceptiones, quae supra fuerunt a nobis recensitae. Primum ergo fiduciae nomine intelligitur actus ille per quem in Deum recumbimus, illi innitimur, & ei adhaeremus; tanquam fonti & authori salutis, ut vitam & salutem ab eo consequamur. Secundo, fiducia apud multos designat firmam persuasionem de gratia & venia a Deo impetrata, & de nostra cum eo reconciliatione. Tertio, fiducia sumitur pro spirituali fortitudine, & animositate, qua animi nervos & robur opponimus iis malis & periculis quibuscum in hac vita mortali confligimus. Denique, fiducia sumitur pro conscientiae serenitate & tranquillitate, seu pro spirituali quadam securitate, quae opponitur timori servili.