Theological Theses · §778 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Even Baron’s line admits grace-persuasion follows justification — it is not the justifying act

Separate question: which act is the one through which faith justifies?

Oddly, even those who call past-tense redemption/remission persuasion faith’s chief specific act (Baron, Rivetus, Wendelin, Ames, Paraeus) still admit it is not the act by which faith justifies.

It follows justification already done — they teach both at once.

Latin

CII. Sed praeterea hic est quaestio specialis de actu per quem fides justificat, & ratione cujus justificatio fidei tribuitur. Nam illi ipsi qui docent firmam persuasionem, qua statuimus Christum nos pretioso suo sanguine redemisse, & Deum Patrem propter ejus meritum omnia nostra peccata remisisse, esse praecipuum & specificum actum fidei justificantis, illi, inquam, quod mirum videri possit, agnoscunt nihilominus hanc persuasionem non esse actum quo fides justificat, sed qui justificationem jam factam consequitur: ut supra ostendimus de Roberto Baronio, Riveto, Wendelino, Amesio, & Paraeo. Qui omnes fidem describentes per fiduciam illam qua de Dei gratia erga nos certi sumus, & persuasum habemus peccata nostra esse per Christum condonata, simul tamen docent hanc persuasionem non esse actum per quem justificamur.

Report a mistake in this passage