Against Chamier: believing sins already remitted cannot be the justifying act
Chamier (and some): justify by the act of believing sins are already remitted — Le Blanc: wholly false.
That fiducia presupposes justification already done.
They concede a man is justified and sins remitted before he believes — against all Scripture: wrath remains on the unbeliever; faith and repentance are conditions of promised remission.
The justified are in grace and accepted for eternal life — yet without faith one cannot please God, and still serves sin.
Absurd to justify by what only follows justification.
Latin
CIII. Chamierus tamen, & alii nonnulli volunt justificationem fidei tribuendam esse, ratione illius actus, quo credimus peccata nobis esse remissa. Sed haec sententia a vero prorsus aliena est. Quomodo enim possemus justificari per actum, qui justificationem jam factam praesupponit? Sed fiducia qua persuasum habemus peccata nobis jam esse condonata, supponit jam factam justificationem, siquidem jam justificatus est ille cui peccata remissa & condonata sunt. Concedit Chamierus, & qui cum eo sunt in ea sententia, hominem justificatum esse, & peccata esse remissa antequam credat. Sed hoc est toti Scripturae contrarium, quae perpetuo docet iram Dei super eum qui non credat manere, & fidem ac poenitentiam esse conditiones sub quibus nobis promittitur remissio peccatorum, & sine quibus illa haberi nequit. Adde quod qui justificatus est, hoc ipso est in statu gratiae, & Deo acceptus ad vitam aeternam. Sed impossibile est Deo placere sine fide; & qui nondum credit adhuc peccato servit, & filius est Diaboli & gehennae. Ut omittam quod jam dictum, omnino absurdum esse, si dicamus hominem justificari, per illud quod non praecedit justificationem, sed solum jam factam sequitur.