Faith as instrument, condition, and disposition is one and the same
Separating a 'disposing' act from a 'formally justifying' act is not sound..
Reformers: faith justifies not as an infused form, but as instrument apprehending Christ’s merit, or as covenant-of-grace condition God imputes for Christ — which carefully weighed are the same.
Faith is not a physical instrument; only a moral one, because God promised remission to believers through living efficacious faith — i.e., the gracious covenant’s condition.
Moral disposition = the condition under which the benefit is received; so moral instrument, moral disposition, and condition coincide.
Therefore do not distinguish disposing faith from formally justifying faith.
Latin
CVIII. Deinde non satis solidum & accuratum videtur, quod distinguunt actum qui disponit ad justificationem, ab eo quem dicunt esse formaliter justificatorium. Nec enim, ex sententia Reformatorum, fides justificat, tanquam forma quaedam per quam justificamur; sed vel ut instrumentum Christi meritum apprehendens, sicut loquuntur multi; vel ut alii non pauci loqui malunt, tanquam conditio foederis gratiae, quam Deus propter Christum ad justitiam imputat. Quae tamen, si accuratius perpendantur, eodem recidunt. Nec enim ullus dixerit fidem esse nostrae justificationis instrumentum Physicum; neque aliter potest hic intervenire fides, quam ut instrumentum morale. Instrumentum autem morale justificationis fidei esse non potest, nisi quatenus Deus credentibus promisit remissionem peccatorum, quam nemo assequi potest, nisi fidei vivae & efficacis interventu. Quod idem plane est, ac esse conditionem foederis gratuiti, quo Deus gratiam & gloriam offert credentibus & resipiscentibus. Similiter fides ad justificationem, non disponit Physice, sed tantum moraliter. Sed dispositio moralis ad beneficium aliquod, non aliud est quam conditio, sub qua illud obtinendum & recipiendum est. Ac proinde fides non aliter justificat, quam per modum cujusdam dispositionis; siquidem eodem hac in parte redeunt, instrumentum morale, dispositio moralis, & conditio sub qua aliquid recipitur. Unde sequitur, hic non esse distinguendum inter actum fidei qui disponit ad justificationem, & inter eum qui formaliter justificat.