Theological Theses · §787 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Ames/Davenant refuge-fiducia still only part of the last disposition — do not isolate one act

Still more probable: Ames, Davenant, Pierre Du Moulin fils, and others — the chief specific act is refuge-fiducia: clinging to God, leaning on him, fleeing to his mercy for grace and pardon.

Le Blanc’s candid caveat: do not tear saving faith’s acts apart so justification is pinned on one alone.

Refuge-fiducia is part of the last proximate disposition that infallibly brings justification — but not the whole; other acts belong there too.

Latin

CXI. Plus ergo probabilitatis habet adhuc sententia Amesii, Davenantii, Petri Molinaei filii, & multorum aliorum superius allegatorum. Quae est praecipuum & specificum actum fidei justificantis, cui justificatio proprie tribuenda est, esse fiduciam illam qua Deo adhaeremus, eique innitimur, & ad misericordiam illius confugimus, ut gratiam & veniam ab eo impetremus. Sed ut ingenue dicam quid hac de re sentiam, non puto ita discerpendos & disjungendos esse fidei salvificae actus, ut uni, caeteris exclusis, tribuatur justificatio. Nam descripta fiducia est quidem pars illius ultimae, & proximae dispositionis cui promissum est Justificatio, & qua posita ponitur immediate & infallibiliter. Sed non sola illam constituit, & ad eandem dispositionem plures alii quoque actus pertinent.

Report a mistake in this passage