Baron’s fiducia of pardon-to-be-obtained more probable — Wittich denies certainty as essential
More probable: Robert Baron — the instrumental justifying act is fiducia of pardon to be obtained.
Others deny this if “fiducia” means certain faith-persuasion of remission (past or future) as essential; so Wittich.
They still allow, among required acts, hope of obtaining pardon — Scholastic fiducia spei.
Latin
CX. Sed probabilior est sententia Roberti Baronii, qui docet actum fidei salvificae, qui est causa instrumentalis justificationis, esse fiduciam veniae impetrandae. Quod tamen negant alii, si per fiduciam intelligatur certa ex fide persuasio. Negant enim certam persuasionem de remissione peccatorum, vel in praeterito, vel in futuro, esse actum essentialem fidei justificantis; ut videre est apud Wittichium in locis citatis: Quanvis non negant inter actus ad justificationem hominis requisitos, locum habere spem veniae impetrandae, seu fiduciam illam, quae dicitur in Scholis fiducia spei.