Theological Theses · §795 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Perkins: access to the throne justifies; 'I believe my sins remitted' is highest, often absent

Perkins: the faith-act justification immediately follows is access to the throne of grace to find mercy in Christ.

The fifth, highest degree — distinct 'I believe my sins are remitted' — is often missing in true children of God whom mercy does not forsake.

Catechisms that define faith as full persuasion of God's love toward us describe faith at its summit, not its essence.

Latin

CXIX. Similia docuimus apud Perkinsum haberi in pluribus ejus operibus. Nam actum illum fidei, quem immediate sequitur peccatoris justificatio, dicit esse accessum ad thronum gratiae, ut apprehenso ibidem Christo, inveniamus misericordiam apud Deum. Et postea tandem succedere quintum & summum fidei gradum, qui est specialis persuasio, qua promissiones Evangelicas quisque sibi applicat. Hunc autem fidei gradum summum & perfectissimum pertendit abesse a multis fidelibus, qui nequeunt distincte & certo de se dicere, credo ego remissionem peccatorum meorum. Quorum licet fides infirma sit, vere tamen sunt Dei filii, Et nihilominus eos divina misericordia non deficit, aut destituit. Adeoque Catechismos quosdam, qui fidem dicunt esse certam & plenam persuasionem de amore Dei & favore erga nos in Christo, fidem in summo & perfectissimo sui gradu definire.

Report a mistake in this passage