Theological Theses · §794 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Young Du Moulin: refuge-trust justifies; sense-trust is perfection, often delayed

Young Du Moulin uses Davenant's distinction: refuge-trust (fleeing to God, embracing Christ) is justifying faith's formal cause and instrument.

Sense-trust — feeling one has already grasped Christ and received pardon — is perfection, not essence; many justified believers lack it for a time.

Latin

CXVIII. Eadem distinctione cum Davenantio utitur etiam, ut supra ostensum est, Petrus Molinaeus, Petri Molinaei filius Theologiae Doctor & Canonicus Cantuariensis, cujus quoque testimonio usi sumus in Thesibus, istis quas vellicat author ille, quicum jam nobis res est. Docet enim fiduciam illam, quae est causa formalis fidei justificantis, & instrumentum justificationis nostrae, esse fiduciam quam vocat perfugii, per quam ad Deum confugimus, & ipsi innitimur, Christumque amplectimur, & ei adhaeremus; non vero fiduciam, quae fiducia sensus ab eo appellatur; per quam sentimus nos Christum apprehendisse, & per eum veniam a Deo esse consecutos. Quinimo multos esse qui Christum vere apprehendunt, necdum tamen sentiunt se illum apprehendisse; & qui sunt coram Deo vere justificati, etsi de eo nondum certi & persuasi sint. Quoniam haec persuasio non pertinet ad fidei essentiam, sed solum ad ejus perfectionem; & est verae ac robustae fidei fructus & consequens quoddam.

Report a mistake in this passage