The 1647 Anglican Confession's framers are especially clear: formal essential faith is not assurance of grace already received.
Ch. 14 treats saving faith; ch. 18 treats certainty of being in grace — and says a true believer may long lack that certainty, await it, and struggle before obtaining it.
Latin
CXXIII. Sed praesertim manifestum est, ex iis quae supra retulimus, Theologos illos, quorum opera edita est Anglicana Confessio Anni 1647. Formalem & essentialem fidei actum non ponere, in illa persuasione, qua quis certus & securus est de Dei erga se gratia & benevolentia, & de impetrata suorum peccatorum remissione. Siquidem separatim agit illa Confessio de Fide salvifica, cap. 14. & de Certitudine quam quis habet quod sit in gratia Dei, cap. 18. Et ibi agens de ista certitudine, docet eam non sic esse de essentia fidei, quin vere fidelis possit ea diu carere, & eam expectare, & luctari cum multis difficultatibus, priusquam certitudinem illam adipiscatur.