Judge Reformers by what they teach ex professo, not by strained inferences
The opponent boasts no Reformer would accuse him of misrepresentation while claiming their common sense makes obtained-remission trust faith's formal act.
Better to judge Reformers by what they teach when they treat this question head-on than by strained side-inferences — especially when many doctors expressly reject his 'common' doctrine.
Latin
CXXVII. Judicandum etiam lectoribus relinquo, quam vana sit viri Docti gloriatio, qua jactat se non timere, ut ullus Reformatorum audeat ipsum accusare, quod quicquam iis imponat, dum intrepide asserit, ex communi eorum sensu, proprium & formalem actum fidei justificantis esse certam fiduciam de obtenta a Deo remissione peccatorum? & praeterea annon aequius sit de Reformatorum sententia judicare, ex illis quae ipsi diserte docent & affirmant, dum ex professo tractant hanc Quaestionem, quam ex consequentis aliunde petitis, quales sunt eae quibus plurimum utitur vir Doctus, quicum jam mihi res est, ut probet eam esse communiter receptam Scholae Reformatae doctrinam, quam a plurimis ejus Doctoribus expresse tamen rejici ostendimus.