Opponent quotes Le Blanc's Thesis I listing Rome's four imputed calumnies on justification
To convict Le Blanc, the opponent cites Thesis I's list of calumnies Rome often pins on Protestants regarding justification:
(1) all persons can/ought by certain faith believe their sins remitted and themselves just before God;
(2) with the same firmness as believing Christ is God's Son and world's Redeemer;
(3) such persuasion so necessary that without it none is truly faithful/just;
(4) true saving faith consists in that persuasion as its proper chief act — justifying even those who are wicked without good works.
Le Blanc names Bellarmine and Becanus as sources who suppose or expressly fasten these on the Reformed.
Latin
CXXIX. Atque ut criminis illius me convincat, profert primam Thesium illarum quas vellicandas sibi proposuit. Verba Theseos sunt, Inter varias calumnias quibus Protestantium Doctrina in Justificationis negotio impetitur, hae quoque frequenter occurrunt. Quod communi consensu doceant, omnes & singulos Homines posse & debere certa fide credere sibi fuisse remissa peccata, & se coram Deo justos esse. Id illis tam firmiter persuasum esse debere, quam hoc, Jesum Christum esse Dei filium & Mundi Redemptorem, & similia fidei dogmata. Talem persuasionem ita necessariam esse, ut absque ea nemo vere fidelis & justus esse possit, non secus ac si credere detrectaret aliquem ex praecipuis & fundamentalibus fidei articulis. In ejusmodi persuasione fidem veram & salvificam constituendam esse, tanquam in ejus actu proprio atque praecipuo: adeoque homines tali fide, & quidem sola, coram Deo justificari, licet alioqui vitiis indulgeant, nec studeant bonis operibus. Istud praesertim videre est apud Bellarminum & Becanum Jesuitas, qui talia vel supponunt, vel etiam expresse & diserte nobis affingunt, in suis contra nos disputationibus.