Issue is common-consent dogma — not whether some Reformed gave occasion for the charge
The real question is not whether some Reformed gave occasion for the charge.
It is whether Reformed theologians teach those four points by common consent as received faith-articles nearly all subscribe — as the opponent claims. Le Blanc says affirming that is calumny.
Defense needs only many celebrated Orthodox Reformed who reject the imputation; a few who taught or seemed to imply it does not prove school-wide dogma while others contradict without being branded heterodox.
Latin
CXXX. Ubi diligenter observatum velim inter me & virum Doctum quaestionem non esse, An quidam ex Reformatis occasionem dederint ista ipsis imputandi? Nec enim Thesis asserit ista non posse absque calumnia ullis ex Doctoribus Reformatis tribui. Sed hoc quaeri, An Scholae Reformatae Theologi ista communi consensu doceant, tanquam fidei inter ipsos receptae dogmata atque articulos, quibus subscribant omnes hactenus noti & alicujus nominis Reformati, exceptis solum duobus vel tribus novis hominibus? quod affirmat vir Doctus. Et quod in Thesi asserui, & de novo constanter assero, non posse absque calumnia poni & affirmari. Itaque ad Thesis meae defensionem suffecerit, si manifeste ostendam multos ex Reformatis veteribus & recentioribus, qui scriptis suis sunt apud suos celebres, & in Schola Reformata pro viris piis & Orthodoxis habentur, quae nobis imputat vir Doctus rejicere & repudiare. Contra vero nihil egerit vir Doctus, etiamsi proferre posset aliquot ex Reformatis, qui, vel ista docuerint, vel saltem ea scripserint ex quibus videntur aperte deduci; dummodo sint qui contrariam asserant, & aliud hac in parte se sentire profitantur, nec propterea tamen pro Heterodoxis a suis habeantur.