Valencia: charity is metaphorical form only; faith and charity are distinct virtues
Gregory of Valencia agrees: theologians say charity perfects faith as a form, yet not as an essential or even accidental proper form — faith and charity are species-distinct virtues perfecting different powers.
Charity may only metaphorically be called faith's form by analogy to a proper form that perfects its subject.
Latin
VI. Quibus consona sunt quae observat Gregorius de Valentia, eandem fidei distinctionem in formatam & informem explicans. Theologi, inquit, affirmant fidem a charitate tanquam a forma perfici. Nec tamen sentiunt, quod charitas proprie sit forma fidei, aut essentialis, ut Anima dicitur forma hominis, aut accidentalis & extrinseca, ut albedo corporis. Hoc enim falsum esse ex eo perspicuum est, quod charitas & fides sunt duae virtutes specie distinctae, quae duas diversas potentias perficiunt. Solum igitur volunt Theologi, charitatem, quoniam perfectionem aliquam addit fidei, metaphorice dici posse formam ipsius, secundum analogiam videlicet ad formam proprie dictam, quae suo modo subjectum perficit. Tom. 3. in Summam Thomae, Disput. 1. quaest. 4. puncto 5.