Scripture cue: faith working through love and James's dead faith make charity like soul to body
Their cue for calling charity faith's form is Scripture: Paul describes saving faith as faith that works through love, and James calls faith without charity's works dead.
Form is what something lives and acts by; so charity stands to faith as soul to body.
Latin
VII. Porro quod dedit illis occasionem vocandi charitatem fidei formam, illud est quod fides quae valet ad salutem, ab Apostolo describitur fides quae per charitatem operatur. Et quod Jacobus fidem sine charitatis operibus mortuam vocat. Etenim forma est illud per quod aliquid vivit & operatur, loca vero ista docent & innuunt fidem per charitatem vivere & agere; adeoque charitatem esse respectu fidei, quod est anima respectu corporis. Spiritus autem, seu anima est forma corporis viventis.