Dead faith can be called true or not by respect; only charity-animated faith truly profits
Rome allows dead faith to be called true or not by respect, and can reserve the title of true faith for formed faith.
The Ethicen opponent's analogy: a legitimate king, bishop, or baptized believer may still fail the perfection due to the name — yet the name is not simply denied.
So faith left in those who fell from baptismal grace by other sins than unbelief is true faith; yet in a good sense only charity-animated faith is called true, because that alone profits, makes us God's children, and seats Christ in the heart — backed by Fathers and Rome's public Office.
Latin
IX. Agnoscunt tamen fidem mortuam & informem diverso sensu & respectu posse dici veram & non veram, & verae fidei titulum posse ad fidem formatam restringi. Ut praesertim videre est apud authorem illum qui in Reformatos nuper insectus est tanquam Christianam Ethicen subvertentes. Notat enim in rebus verum saepe sumi pro eo quod est in perfectionis sibi debitae statu. Ita verum Regem dici qui facit quod in se est ut regnum suum recte administret: verum Episcopum illum qui continuo gregis sibi commissi saluti invigilat: verum Christianum qui vivit ut Christiano homine dignum est. Sed tamen non esse nomen veri Regis simpliciter denegandum illi qui, quamvis Rex legitimus sit, Regis officio non recte fungitur, veri Episcopi illi qui rite vocatus atque ordinatus non implet partes boni Episcopi, & veri Christiani illi, qui Christi Baptismate tinctus, & Christianae doctrinae mysteriis omnibus non simulate credens, indulget operibus carnis, nec vitam agit suae professioni respondentem. Unde concludit, quamvis quod superest fidei in Christianis illis, qui ex accepta in Baptismo gratia, non per infidelitatem, sed per alia peccata exciderunt, vera fides sit & dici debeat, bono sensu tamen dici posse eam solam fidem esse veram, quae est per charitatem animata: quoniam scilicet ea sola est quae nobis prodest, quae nos reddit Dei filios, & Christum in cordibus nostris habitare facit. Quod postea multis Patrum testimoniis probat, & ex publico ipso Officio Ecclesiae Romanae.