Absolute faith is justification foundation and root (Jaubert/Arnold)
Rome therefore calls absolute faith, Spirit-moved assent to the whole Word, the foundation and root of justification: from it justice before God begins to sprout, and without it no one reaches justice.
Yet bare assent without charity cannot carry anyone to justice or salvation, any more than a foundation without walls and roof makes a house; Jaubert via Arnold says faith without charity-working is a roofless house and fruitless tree (Adv. Molinaei Clypeum 1.40.5).
Latin
XVIII. Proinde fidem absolute spectatam, nempe, prout est assensus, movente Spiritu Sancto, toti Verbo Dei adhibitus, dicunt esse nostrae justificationis fundamentum & radicem; unde videlicet nostra coram Deo justitia incipere & veluti progerminare solet, & sine qua impossibile est ad eam pervenire; quamvis si in illo nudo assensu haereatur, nec charitas accedat, quae illum perficiat, fides ejusmodi non possit hominem ad justitiam & salutem perducere. Non secus ac fundamentum est principium domus, & id quod ad illius aedificationem primo & praecipue requiritur; sed tamen ut fiat domus ad habitationem, necesse est accedant parietes & tectum, sine quibus positum fundamentum nullius est usus. Quod sic verbis Arnoldi Jesuitae docet Jaubertus Arelatensis Archiepiscopus. Quamvis, inquit, in Ecclesia Catholica teneamus impossibile esse sine vera fide Deo placere, & esse justum, & fidem esse radicem arboris, & fundamentum domus: nihilominus si fides non sit per charitatem operans, domus est sine tecto, & arbor sine fructu, quorum neutrum quicquam Domino suo prodest. Adversus Molinaei Clypeum, Tom. 1. c. 40. num. 5.