Theological Theses · §840 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Unformed justifying faith means active faith birthing charity, not idle speculation (Vasquez)

When Romans call not-yet-formed faith justifying as root and foundation, they do not mean idle speculative faith, but an active faith that begins to work through good works, somehow generates charity, and presses toward it without yet fully possessing it.

Vasquez: only the faith-act that stirs affection counts as root and foundation in act (Disp. 210.7.54); Stapleton likewise ties not-yet-formed faith to obtaining charity through the prayer faith prompts (De Justif. 8.17).

Latin

XX. Caeterum quum dicunt Scholae Romanae Theologi fidem, etiam nondum formatam, justificantem esse suo modo, quoniam scilicet disponit ad justificationem, & est justitiae hominis coram Deo radix & fundamentum, per fidem nondum formatam non intelligunt fidem inertem atque otiosam, & quae mere speculativa sit; sed fidem quandam actuosam, & quae incipit esse per bona opera efficax, quaeque charitatem quodammodo parturit, & ad eam contendit, licet illam nondum adepta dici possit. Istud aperte docet Vasquez. Postremo, inquit, observandum est, quum dicimus fidem esse reipsa fundamentum & radicem aedificii & fructus spiritualis, non esse intelligendum de quocunque actu fidei, sed de eo qui ita congruit cum affectu, ut ipsum excitet & moveat. Fides autem quae affectum non movet, neque ex se actuosa est, ut alliciat voluntatem ad bonum, non habet rationem radicis & fundamenti, saltem actu, tametsi vera fides dicenda sit. Tom. 2. in primam secundae, Difput. 210. cap. 7. num. 54. Quibus consona sunt quae supra citavimus ex Stapletono, dum ait, Per fidem quae nondum formata est impetrari charitatem qua postea formetur, si tamen id fiat quod fides suggerit, id est, si oratio fidei adhibeatur. De Justif. lib. 8. cap. 17.

Report a mistake in this passage