Theological Theses · §841 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Justifying faith object includes all revealed: promises, threats, precepts, dogmas

Roman doctors place in justifying faith object everything revealed to the Church in God's Wordrdrd: grace-promises, but also threats, precepts, and dogmas.

Faith saves and justifies not only by embracing grace-promises, but also by assenting to dogmas, believing mysteries, and receiving threats and precepts with fitting obedience and reverence.

Latin

XXI. Quod spectat ad fidei justificantis objectum, sedulo notant & accurate docent Doctores Scholae Romanae ad illud pertinere quaecunque Verbo Dei Ecclesiae tradita atque revelata sunt, nempe non gratiae promissiones tantum, sed minas etiam, praecepta & dogmata, qualiacunque Deo revelare visum est, & Ecclesiae proponere. Nec solum docent fidem quae salvat atque justificat objecta illa omnia spectare & considerare, verum etiam id facere quatenus justificans atque salvifica est: adeo ut fides justificet, non simpliciter quatenus promissiones gratiae amplectitur, sed etiam quatenus dogmatis assentitur, & mysteria credit, minasque & praecepta eo quo par est obsequio & reverentia suscipit. Haec enim singula fides in justificationis negotio varie respicit ex ipsorum sententia.

Report a mistake in this passage