Notitia means evident distinct knowledge; rude confused apprehension suffices for faith
When Romans deny faith is notitia and oppose faith to scientia, they mean evident or at least distinct accurate cognition, not every grasp of the object.
Believers need not see evidence in the mysteries themselves, nor have the clear grasp of teachers who explain and defend them; a rude confused apprehension, as in the unlearned who believe Trinity and Incarnation, is enough, and faith properly sits in assent rather than in that apprehension.
Latin
XXV. Verum ut hac in parte mens eorum percipiatur, observandum est illos, dum negant fidem esse notitiam, & asserunt fidem opponi quodammodo scientiae & intelligentiae, illos, inquam, per notitiam, scientiam & intelligentiam designare cognitionem aliquam evidentem, aut saltem distinctam atque accuratam. Itaque per hoc significatum volunt, primo fideles evidenter non cognoscere mysteria quae credunt, nec iis assentiri propter aliquam, quam in ipsis percipiant, evidentiam, sed solummodo propter authoritatem Dei testimonium ipsis in Verbo perhibentis. Deinde quoque ad fidem necessario non requiri distinctam & perspicuam apprehensionem eorum quae creduntur; qualis est in iis qui fidei mysteria aliis explicare, argumentis probare, & adversus contradicentes tueri & vindicare possunt: sed ad fidem concipiendam sufficere rudem quandam & confusam apprehensionem mysteriorum divinorum, qualis est in idiotis, qui credunt mysteria Trinitatis & Incarnationis, etiamsi mysteria illa distincte & accurate nec intelligant ipsi, nec aliis explicare possint. Ac tandem qualicunque mysteriorum divinorum conceptio & apprehensio in credente reperiatur, fidem in apprehensione illa proprie non consistere, sed potius in assensu quem mysteriis istis praebet ille qui credit.