Implicit Church-faith alone insufficient; explicit Creed articles required for salvation
Rome concedes that merely believing in general what the Church believes, with no explicit grasp of any mystery, does not suffice for salvation.
Private persons may hold many dogmas only implicitly, but each believer needs some express explicit cognition of at least the principal Creed articles; that cognition may still be crude and confused...
Latin
XXVII. Ultro quoque concedunt ad salutem non sufficere, ut aliquis generatim & implicite credat quod Ecclesia credit, etiamsi nullius mysteriorum divinorum expressam & explicitam cognitionem habeat. Quanquam enim doceant, respectu multorum fidei dogmatum, privatis sufficere generalem quandam & implicitam fidem, nihilominus requirunt in fidelibus singulis, tanquam ad salutem necessariam, cognitionem aliquam expressam & explicitam primorum saltem & praecipuorum fidei articulorum, cujus generis sunt qui Apostolorum Symbolo continentur. Licet cognitio illa quamvis explicita sit, rudis tamen adhuc & confusa maneat.