Bellarmine De Justif. 1.7 summarizes apprehension, double assent, faith vs science
Bellarmine De Justif. 1.7 gathers the preceding points: believer has apprehension plus assent; rude rustic apprehension is not properly notitia; distinct theological notitia is not required for faith.
He splits assent into evidence-following (notitia) and authority-following (faith), citing Augustine; mysteries above reason are believed not understood, so faith is better defined by ignorance than science, yet divine science remains useful and laudable.
Latin
XXIX. Quae omnia satis aperte tradita reperiuntur apud Bellarminum capite illo septimo jam citato, ubi diserte monet in eo qui credit duo esse, apprehensionem, & judicium sive assensum, quamvis ejus apprehensio non sit fides, sed aliquid fidem praecedens. Deinde apprehensionem non dici proprie notitiam, si sit rudis & confusa, qualis reperitur in fidelibus rusticis: distinctam autem & perspicuam, qualis est Theologi, vel Philosophi, non necessario requiri ad fidem. Ac praeterea distinguit duplicem assensum, unum qui sequitur rationem & evidentiam rei, alterum qui sequitur authoritatem proponentis, & vult priorem tantum dici notitiam, si proprie loqui velimus; posteriorem vero assensum dici fidem; juxta illud Augustini, Quod intelligimus aliquid, rationi debemus; quod autem credimus, authoritati. Unde colligit mysteria fidei quae rationem superant credi, non intelligi; ac per hoc fidem a scientia distingui, & hoc respectu melius per ignorantiam quam per scientiam definiri. Ac denique caput illud septimum concludit his verbis: Tametsi distinguatur fides a scientia, tamen utilis est etiam, & laudabilis scientia rerum divinarum, quippe quae amorem Dei semper magis & magis accendit: & sicut laude digni sunt qui discendo proficiunt, ita merito reprehenduntur qui semper discunt, & ad scientiam veritatis nunquam perveniunt.