Theological Theses · §850 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez: justifying faith is assent not perfect understanding; against Calvin exact knowledge

Vasquez Disp. 209.3: justifying faith is assent, not perfect understanding of the mysteries.

Against a Calvinist-sounding demand for accurate distinct cognition able to explain and defend dogmas, he holds that rude believers assenting on testimony alone have enough for justifying faith; only explored exact science is excluded, not every notitia.

Latin

XXX. Similia docet Vasquez in primam secundae, Difput. 209. capite 3. ubi titulus Capitis est, Fidem justificantem non esse perfectam intelligentiam mysteriorum, sed assensum, monstratur. Ex eo enim quod dicit Calvinus lib. 3. Institutionis, cap. 2. Non ignorantia, nec sensus nostri submissio, sed cognitione certa & explorata regnum caelorum adipisci. Colligit Calvinum, & qui eum sequuntur, in fidelibus singulis requirere tanquam ad fidem plane necessariam accuratam & distinctam cognitionem dogmatum fidei, per quam aliquis novit ea recte explicare, defendere, & aliis tradere. Contra quod ibi pertendit fidem non requirere exactam rei creditae intelligentiam & scientiam, sed solum assensum rei creditae propter testimonium. Sicut, inquit, experimento didicimus rudes revera credere multa quae neque aliis tradere, nec defendere sciunt rationibus, sed sola authoritate testimonii muniti eorum assensum habent. Et hoc sat est ad fidem justificantem. Itaque non removet a fide tanquam minus necessariam simpliciter omnem rei creditae notitiam & apprehensionem, sed exploratam tantum, ut loquitur, & exactam notitiam & scientiam, quae multo magis penetrat rem creditam, quam simplex cognitio fidei.

Report a mistake in this passage